Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1899-1900-728

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

Ιχχνί FACULTY OF ARTS est Livio et Maelio tribunis plebis qui neqtie exsolvi religione populum aiebant deditione sua nisi omnia Samnitibus qualia apud Caudium fuissent restituerentur neque se pro eo quod spondendo pacem servassent exer- citum populi Romani poenam ullam meritos esse neque ad extremum quum sacrosancti essent dedi hostibus violarive posse Turn Postumius Interea dedite inquit profanos nos quos salva religione potestis dedetis deinde et istos sacro- sanctos quum primum magistratu abierint sed si me au- diatis priusquam dedantur hie in comitio virgis caesos banc iam ut intercalatae poenae usuram habeant Explain and derive Lintercessio- religio usura inter- calare Deinde ut quaestioni Campanae materia decessit versa Romam interpretando res non nominatim qui Capuae sed in universum qui usquam coissent coniurassentve ad- versus rempublicam quaeri senatum iussisse et coitiones honorum adipiscendorum causa factas adversus rempublicam esse latiorque et re et personis quaestio fieri haud ab- nuente dictatore sine fine ulla quaestionis suae ius esse Postulabantur ergo nobiles homines appellantibusque tri- bunos nemo erat auxilio quin nomina reciperentur Inde nobilitas nec hi modo in quos crimen intendebatur sed universi simul negare nobilium id crimen esse quibus si nulla obstetur fraude pateat via ad honorem sed hominum novorum What is meant by nobiles and homines novi Pari subinde periculo gloriaeque eventu bellum in Samnitibus erat qui praeter ceteros belli apparatus ut acies sua fulgeret novis armorum insignibus fecerunt Duo exercitus erant scuta alterius auro alterius argento cae- laverunt Forma erat scuti summum latius qua pectus atque humeri teguntur fastigio aequali ad imum cuneatior mobilitatis causa Spongia pectori tegumentum et sinis- trum crus ocrea tectum Galeae cristatae quae speciem magnitudini corporum adderent Tunicae auratis multibus versicolores argentatis linteae candidae Translate and explain infitias ire quibus operae est trahere bellum-litatum est egregie-lex sacrata-rex sacri ficiorum-aerarius-sarissa pilum gaesum
ARCHIOS™ | Total time:0.0367 s | Source:cache | Platform: NX