Calendar: 1880-1881 Page 696
Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.
Page content
696 WARNEFOKD SCHOLARSHIPS comitio cum telo manum consulum et principum civitatis interficiendorum caussa paravisse sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum sed fortunam obstitisse Ac jam ilia omitto neque enim sunt aut obscura aut non multa post commissa Quoties tu me desigTiatum quoties consulem interficere conatus es Quot ego tuas petitionee ita conjectas ut vitari non posse viderentur parva quadam declinatione et ut aiunt corpore effugi Nihil agis nihil assequeris nihil moliris quod mihi latere valeat in tempore neque tamen conari ac velle desistis Quoties jam tibi extorta est sica ista de manibus quoties vero excidit casu aliquo et elapsa est tamen ea carere diutius non potes qua3 quidem quibus abs te initiata sacris ac devota sit nescio quod earn necesse putas esse consulis in corpore defigere Sed tu ut vitiis tuis commoveare ut legum poenas pertimescas ut temporibus reipublicse cedas non est postu- landum Neque enim is es Catilina ut te aut pudor umquam turpitudine aut metus periculo aut ratio furore revocarit Quamobrem ut ssepe jam dixi proficiscere ac si mihi inimico ut prsedicas tuo conflare vis invidiam recta perge in exsilium Vix feram sermones hominum si id feceris vix molem istius invidiam si in exsilium ieris jussi consulis sus- tinebo Sin autem servire mese laudi et gloria mavis egredere cum importuna sceleratorum manu confer te ad Manlium concita perditos cives secerne te bonis infer patriae bellum exsulta impio latrocinio ut me non ejectus ad alienos sed invitatus ad tuos isse videaris Quamquam quid ego te invitem quo jam sciam esse prsemissos qui tibi ad forum Aurelium prasstolarentur armati cui sciam pactam et consti- tutam esse cum Manlio diem quo etiam aquilam illam argenteam quam tibi ac tuis omnibus perniciosam esse confido et funestam futuram cui domi tua3 sacrarium scelerum tuorum constitutum fuit sciam esse pr missam Tu ut ilia diutius carere possis quam venerari ad casdem proficiscens solebas cujus altaribus saepe istam impiam dexteram ad necem civium tratulisti
Further information
For further information about this page, please click here to contact us ›