Calendar: 1879-1880 Page 651
Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.
Page content
WAENEFOED SCHOLARSHIPS 651 At reditus jam quisque suos amat et sibi quid sit Utile sollicitis supputat articulis Illud Amicitias quondam venerabile numen Prostat et in qusestu pro meretrice sedet Quo magis admiror non ut torrentibus undis Communis vitii te quoque labe trahi Diligitur nemo nisi cui Fortuna secunda est Quaa simul intonuit proxima quaaque fugat Quis non Antiphaten Lsestrygona devovet' aut quis Munifici mores improbat Alcinoi Non tibi Cassandreus pater est gentisve Pherseas Quive repertorem torruit arte sua Sed quam Marte ferox et vinei nescius armis Tam nunquam facta pace cruoris amans Adde quod ingenuas didicisse fideliter artes Emollit mores nec sinit esse feros Nec regum quisquam magis est instructus ab illis Mitibus aut studiis tempora plura dedit Carmina testantur quae si tua nomina demas Threicium juvenem composuisse negem Neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus Bistonis ingenio terra superba tuo est Utque tibi est animus cum res ita postulat arma Sumere et hostili tingere csede manum Atque ut es excusso jaculum torquere lacerto Collaque velocis flectere doctus equi Tempora sic data sunt studiis ubi justa paternis Utque suis humeris forte quievit opus Ne tua marcescant per inertes otia somnos Lucida Pieria tendis in astra via Hiec quoque res aliquid tecum mihi foederis affert Ejusdem sacri cultor uterque sumus Translate Postero die Caesar concione advocata "temeritatem cu- piditatemque militum reprehendit quod sibi ipsi judicavis- sent quo procedendum aut quid agendum videretur neque signo recipiendi dato constitissent neque tribunis militum legatisque retineri potuissent exposito quid iniquitas loci
Further information
For further information about this page, please click here to contact us ›