Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1878-1879-574

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

572 GENERAL LITERATURE AND SCIENCE sequabilitatem motus constantiamque ordinum in alia figura non potuisse servari Sed quum aspera arteria sic enim medicis appellatur ostium habeat adjunctum linguae radicibus paullo supra quam ad linguam stomaehus annectitur eaque ad pulmones usque pertineat excipiatque animam earn quae ducta sit spiritu earn- demque pulmonibus respiret et reddat tegitur quodam quasi operculo quod ob earn caussam datum est ne si quid in earn cibi forte incidisset spiritus impediretur β Nam is postquam excessit ex epliebis Sosia Liberius vivendi fuit potestas -nam antea Qui scire posses aut ingenium noscere Dum aetas metus magister probibebant SO Ita est ST Quod plerique omnes faciunt adulescentuli Ut animum ad aliquod studium adjungant aut equos Alere aut canes ad venandum aut ad philosophos Horum ille nihil egregie praeter cetera Studebat et tamen omnia ha3c mediocriter Gaudebam SO Non injuria nam id arbitror Adprime in vita esse utile ut ne quid nimis BY Sponsam hie tuam amat PA Nae iste haud mecum sentit Ehodum die mihi Numquidnam amplius tibi cum ilia fuit Charine CH Ah Pamphile Nihil PA Quam vellem CH Nunc te per amicitiam et per amorem obsecro Principio ut ne ducas PA Dabo equidem operant CH Sed si id non potest Aut tibi nuptiae hae sunt cordi PA Cordi CH Saltern aliquot dies Profer dum proficiscor aliquo ne videam PA Audi nunc iam Ego Charine neutiquam officium liberi esse hominis puto Quum is nihil promereat postulare id gratia adponi sibi Nuptias effugere ego istas malo quam tu adipiscier CH Reddidisti animum PA Nunc si quid potes aut tu aut hie Byrria Facite fingite invenite efficite qui detur tibi
ARCHIOS™ | Total time:0.2469 s | Source:database | Platform: NX