Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1876-1877-547

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

FREAKE EXHIBITIONS 54 Spicula defigunt oraque gumma notant Hie cadit prasceps et calce feritur aselli Inclamatque suos auxiliumque rogat Concurrunt Satyri turgentiaque ora parentis Rident Percusso claudicat ille genu Ridet et ipse deus limumque inducere monstrat Hie paret monitis et unit ora luto Perseverassem inquit tacere Patres conscripti nisi Rho- diorum legationem mox voeaturos vos scirem et illis auditis mihi necessitatem fore dicendi Quae quidein eo difficilior oratio erit quod ea postulata eorum futura sint ut non solum nihil quod contra me sit sed ne quod ad ipsos quidem proprie pertineat petere videantur Agent enim causam civitatum Groecarum et liberari eas dicent debere Quo impetrato cui dubium est quin et nobis aversuri sint non eas modo civitates quae liberabuntur sed etiam veteres stipendiarias nostras ipsi autem tanto obligatos beneficio verbo socios re vera subjectos imperio et obnoxios habituri sint Et si diis placet quum has tantas opes affectabunt dissimulabunt ulla parte id ad se per- tinere vos modo id decere et conveniens esse ante factis dicent Haec vos ne decipiat oratio providendum vobis erit neve non solum ina2qualiter alios nimium deprimatis ex sociis vestris alios praster modum extollatis sed etiam ne qui adversus vos arma tulerint meliore statu sint quam socii aut amici vestri Quod ad me attinet in aliis rebus cessisse intra finem juris mei cuilibet videri malim quam minis pertinaciter in obtinendo eo tetendisse in certamine amicitiae vestrae benevolentia erga vos honoris qui vobis habebitur minime aequo animo vinci possum Matutine pater seu Jane libentius audis Unde homines operum primos vitaeque labores Instituunt sic dis placitum tu carminis esto Principiuin Romae sponsorem me rapis Eja Ne prior officio quisquam respondeat urge Sive Aquilo radit terras seu bruma nivalem Interiore diem gyro trahit ire necesse est Pustmodo quod mi obsit clare certumque locuto Luctandum in turba et facienda injuria tardis "Quid vis insane et quas res agis improbus urget Μ Μ
ARCHIOS™ | Total time:0.0350 s | Source:cache | Platform: NX