Calendar: 1875-1876 Page 522
Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.
Page content
518 THEOLOGICAL DEPARTMENT Nam fateor ea sine mundi conversione effici non potuisse Sed fuit quaedam ab infinito tempore seternitas quam nulla temporum circumscriptio metiebatur spatio tamen qualis ea fuerit intelligi non potest quod ne in eogitationem quidem cadit ut fuerit tempus aliquod nullum quum tempus esset Isto igitur tam immenso spatio quan-0 Balbe cur Pronoea vestra cessaverit Laboremne fugiebat At iste nec attingit deum nec erat ullus quum omnes naturae numini divino ccelum ignes terrae maria parerent Quid autem erat quod concupisceret deus mundum signis et luminibus tamquam aedilis ornare Si ut deus ipse melius babitaret an tea videlicet tempore infinito in tenebris tamquam in gurgustio habitaverit Post autem varietatene eum delectari putamus qua ccelum et terras exornatas videmus Qua3 ista potest esse oblectatio ueo Quae si esset non ea tamdiu carere potuisset Anaxiinandri autem opinio est nativos esse deos Iongis in- tervallis orientes occidentesque eosque innumerabiles esse mundos Sed nos deum nisi sempiternum intelligere qui possumus Mirabile videtur quod non rideat haruspex quum barus- picem viderit hoc mirabilius quod vos inter vos risutn tenere possitis Non est corpus sed quasi corpus Hoc intelligerem quale esset si id in ceris fingeretur aut fictilibus figuris In deo quid sit quasi corpus aut quasi sanguis intelligere non possum Ne tu quidem Vellei sed non vis fateri Ista eniin vobis quasi dictata redduntur quae Epicurus oscitans hallucinatus est quum quidem gloriareiur ut videmus in scriptis se magistrum habuisse nullum Quod et non praedicanti tamen facile equidem crederem sicut mali sedificii domino glorianti se architectum non habuisse Nihil enim olet ex Academia nihil ex Lyceo nihil ne puerilibus quidem disciplinis Xenocratem audire potuit quem virum dii immortales et sunt qui putent audivisse ipse non vult credo plus nemini Pamphilum quemdam Platonis auditorem ait se Sami auditum ibi enim adolescens habitabat cum patre et fratribus quod in earn pater ejus Neocles agripeta venerat Sed quum agellus eum non satis aleret ut opinor Iudi magister fuit What difference is there between an Aorist and Perfect Is it ever possible to distinguish them in Latin
Further information
For further information about this page, please click here to contact us ›