Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1874-1875-540

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

540 GENERAL LITERATURE AND SCIENCE Non ita di tristes mihi sunt ut credere possiin Fasque putem jam te non meminisse mei Ante meos oculos tua stat tua semper imago est Et videor vultus mente videre tuos Seria multa mihi tecum collata recordor Nec data jucundis tempora paucajocis Saepe citae longis visae sermonibus horse Saepe fuit brevior quam mea verba dies Ssepe tuas factum venit modo carmen ad aures Et nova judicio subdita Musa tuo est Quod tu laudaras populo placuisse putabam Hoc pretium curae dulce recentis erat Ulque meus lima rasus liber esset amici Non semel admonitu facta litura tuo est Nos fora viderunt pariter nos porticus omnis Nos via nos junctis curva theatra locis Denique tantus amor nobis carissime semper Quantus in iEacide Actorideque fuit Non ego secnrae biberes si pocula ethes Excidere hsec credam pectore posse tuo Translate Demosthenem igitur imitemur Ο dii boni quid quaeso nos al ud agimus aut quid aliud optamus At non assequimur Isti enim videlicet Attici nostri quod volunt assequuntur Ne illud quidem intelligunt non modo ita memorise proditum esse sed ita necesse fuisse quum Demosthenes dicturus esset ut concursus audiendi causa ex tota Grsecia fierent At quum isti Attici dic non modo corona quod est ipsum miserabile sed etiam ab advocatis relinquuntur Quare si anguste et exiliter dicere est Atticorum sint sane Attici sed in comitium veniant ad stantem judicem dicant Subsellia grandiorem et pleniorem vocem desiderant Yolo hoc oratori contingat ut quum auditum sit eum esse dicturum locus in subselliis occupetur compleatur tribunal gratiosi scribae sint in dando et cedendo loco corona multiplex judex erectus quum surgit is qui dicturus sit significetur corona silentium deinde crebrae assensiones multae admirationes risus quum velit quum velit fletus ut qui haec procul videant etiamsi quid agatar nesciat at placere
ARCHIOS™ | Total time:0.0339 s | Source:cache | Platform: NX