Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1873-1874-502

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

502 THEOLOGICAL DEPARTMENT Sed ilia quanta benignitas naturae quod tam multa ad ve- scendum tam varia tam jucunda gignit neque ea uno tempore anni ut semper et novitate delectemur et copia Quam tempes- tivos autem dedit quam salutares non modo hominum sed etiam pecudum generi its denique omnibus quae oriuntur terra ventos Etesias quorum flatu nimii temperantur calores ab iisdem etiam maritimi cursus celeres et certi diriguntur Multa piaetercunda sunt et tamen multa cfic tur Enumerari enim non possunt fluminum opportunitates sestus maritimi mutuo accedentes et recedentes montes vestiti atque silvestres salinae ab ora maritima remotissimae medocamentorum salutarium plenissimae terrae artes denique innumerabiles ad victum et ad vitam necessariae Jam dici noetisque vicissitudo conservat animantes tribuens aliud agendi tempus aliud quiescendi Sic undique omni ratione con- cluditur mente consilioque divino omnia in hoc mundo ad salutem omnium conservationemque admirabiliter administrari Diogenes quidem Cynicus dicere solebat Harpalum qui temporibus illis praedo felix habebatur contra deos testimonium dicere quod in ilia fortuna tam diu viveret Dionysius de quo ante dixi quum fanum ProserpiniE Locris expilavisset navigabat Syracusas isque quum seeundissimo vento cursum teneret ridens Videtisne inquit amici quam bona dis immortalibus navigatio sacrilegio detur Idque homo actus quum bene planeque percepisset in eadem sententia perseverabat qui quum ad Peloponnesum classem appulisset et in fanum venisset Jovis Olympii aureum ei detraaeit amiculum grandi pondere quo Jovem ornarat manubiis Karthaginiensium tyrannus Grelo atque in eo etiam cavillatus est aestate grave esse aureum ami- culum hieme frigidum eique laneum pallium injecit quum id esse aptum ad omne anni tempus diceret Idemque iEsculapii Epidauri barbam auream demi jussit neque enim convenire barbatum esse filium quum in omnibus fanis pater inberbis esset II -Cranslatt into fLattu To consider further this double end in the works of Nature and how they are at the same time both useful and entertaining
ARCHIOS™ | Total time:0.2142 s | Source:database | Platform: NX