Calendar: 1872-1873 Page 585
Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.
Page content
THE SCHOOL Ut Braccatorum pueri Senonumque minores Ausi quod liceat tunica punire molesta Sed vigilat consul vexillaque vestra coercet Hie novus Arpinas ignobilis et modo Roma Municipalis eques galeatum ponit ubique Praesidium attonitis et in omni monte laborat I'antum igitur muros intra toga contulit illi Nominis et tituli quantum non Leucade quantum Thessalias campis Octavius ahstulit udo Caedibus assiduis gladio Sed Roma parentem Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit Arpinas alius Volscorum in monte soleba Poscere mercedes alieno lassus aratro Nodosam post haec frangebat vertice vitem Si lentus pigra muniret castra dolabra Hie tamen et Cimbros et summa pericula rerum Excipit et solus trepidantem protegit Urbem Atque ideo postquam ad Cimbros strageinque volabant Qui nunquam attigerant majora cadavera corvi Nobilis ornatur lauro collega secunda Plebeiae Deciorum animae plebeia fuerunt Nomina pro totis legionibus hi tamen et pro Omnibus auxiliis atque omni pube Latina Sufficiunt dis infernis Terraeque parenti Pluris enim Decii quam qui servantur ab illis Ancilla natus trabeam et diadema Quirini Et fasces meruit regum ultimus ille bonorum Explain carefully the historical allusions Translate Accipe quae contra valeat solatia ferre Et qui nec Cynicos nec Stoica dogmata legit Cynicis tunica distantia non Epicurum Suspicit exigui laetum plantaribus horti Cureutur dubii medicis majoribus aegri Tu venam vel discipulo commute Philippi Si nullum in terris tam detestabile factum Ostendis taceo nec pugnis caedere pectus
Further information
For further information about this page, please click here to contact us ›