Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1872-1873-520

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

GENERAL LITERATURE AND SCIENCE 521 quum suam vicem functus officio sit parentum etiam patriaeque expleat desidcrium Turn this passage into oratio recta Additur fabulae quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio laevo gemmatosque magna specie aunulos habuerint pepigisse earn quod in sinistris manibus haberent eo scuta illi pro aureis donis congesta Sunt qui earn ex pacto tradendi quod in sinistris manibus esset derecto arma petisse dicant et fraude visam agere sua ipsam peremptam mercede Etruria erat vicina proximi Etruscorum Veientes Inde ob residuas bellorum iras maxime sollicitatis ad defectionem animis voluntarios traxere et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces valuit Publico auxilio nullo adjuti sunt valuitque apud Veientes nam de ceteris minus mirum est pacta cum Romulo indutiarum fides Quum bellum utrimque summa ope pararent vertique in eo res videretur utri prius arma in- ferrent occupat Tubus in agrum Sabinum transire Pugna atrox ad silvam Malitiosam fuit ubi etpeditum quidem roboie ceterum equitatu aucto nuper plurimum Romana acies valuit Ab equi- tibus repente invectis turbati ordines sunt Sabinorum nec pugna deinde illis constare nec fuga explicari sine magna ca de potuit Turn Anci filii duo etsi antea semper pro indignissimo habuerant se patrio regno tutoris fraude pulsos regnare Romae advenam non modo civicae sed ne Italicae quidem stirpis tunc impensius his indignitas crescere si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum sed praeceps inde porro ad servitia caderet ut in eadem civitate post centesimum fere annum quod Romu- lus deo prognatus deus ipse tenuerit regnum donee in terris fuerit id servus serva natus possideat Si tu is es cui nuptam me esse arbitror et virum et regem appello sin minus eo nunc pejus mutata est res quod istic cum ignavia est scelus Quin accingeris Non tibi Corintho nec Tarquiniis ut patri tuo peregrina regna moliri necesse est Dii te penates patriique et patris imago et domus regia et in domo regale solium et nomen Tarquinium creat vocatque regem Aut si ad haec parum est animi quid frustraris civitatem quid te ut regium juvenem conspici sinis Facesse hinc Tarquinios
ARCHIOS™ | Total time:0.0494 s | Source:cache | Platform: NX