Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1872-1873-517

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

518 GENERAL LITERATURE AND SCIENCE Interea gustus elementa per omnia quaerunt Nunquam animo pretiis obstantibus Interius si Attendas magis illajuvant quae pluris emuntur Ergo haud difficile est perituram arcessere summam Lancibus oppositis vel matris imagine fracta Et quadringentis nummis condire gulosum Fictile sic veniunt ad miscellanea ludi Refert ergo quis haec eadem paret 11 Et phthisis et vomicae putres et dimidium crus Sunt tanti Pauper locupletem optare podagram Ne dubitet Ladas si non eget Anticyra nec Archigene Quid enim velocis gloria plantae Praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae Ut sit magna tamen certe lenta ira deorum est Talibus instantem monitis quemcunque parentem Si possem affari Die ο vanissime quis te Festinare jubet meliorum praesto magistro Discipulum Securus abi vinceris ut Ajax Praeteritt Telamonem ut Pelea vicit Achilles Parcendum teneris nondum implevere medullas Maturae mala nequitiae Cum pectere barbam Coeperit et longi mucronem admittere cultri Falsus erit testis vendet perjuria summa Exigua et Cereris tangens aramque pedemque Elatam jam crede nurum si limina vestra Mortifera cum dote subit Nobilis ille tamen populus quern diximus et par Virtute atque fide 8ed major clade Saguntus Tale quid excusat Maeotide saevior ara jEgyptus Quippe ilia nefandi Taurica sacri Inventrix homines ut jam quae carmina tradunt Digna fide credas tantum immolat ulterius nil Aut gravius cultro timet hostia Qui modo casus Impulit hos quie tanta fames infectaque vallo Arma ccegerunt tarn detestabile monstrum Audere Anne aliam terra Memphitide sicca Invidiam facerent nolenti surgere Nilo
ARCHIOS™ | Total time:0.2062 s | Source:database | Platform: NX