Calendar: 1869-1870 Page 555
Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.
Page content
THE SCHOOL 557 εϊδατά ff οσσα γυναίκα έπϊ πλαθάνω πονέονται ηνθεα μίσγοισαι λευκώ παντοΤ αμ άΧενρω' οσσα Γ από γλυκερώ μέλιτος τ τ έν υγρώ ελαιω πάντ' αύτώ πετεηνά καϊ ερπετά τ 8ε πάρεστι Sed consultante super absolutione Asiatic flen3 Vitellius commemorata vetustate amicitias utque Antoniam principis matrem pariter observavissent dein percursis Asiatic in remp officiis recentique adversus Britanniam militia queeque alia con- ciliandae misericordiae videbantur liberum ei mortis arbitrium permisit et secuta sunt Claudii verba in eandem clementiam Hortantibus dehine quibusdam inediam et lenem exitum remit- tere beneficium Asiaticus ait et usurpatis quibus insueverat exercitationibus lauto corpore hilare epulatus cum se honestius calliditate Tiberii vel impetu Caesaris periturum dixisset quam quod fraude muliebri et impudico Vitellii ore caderet venas exsolvit viso tamen ante rogo jussoque transferri partem in aliam ne opacitas arborum vapore ignis minueretur Tantum illi securitatis novissimae fuit Amnis arundinibus limosas obsite ripas Ad dominant propero siste parumper aquas Nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu Concava trajecto cymba rudente vehat Parvus eras memini nec te transire refugi Summaque vix talos contigit unda meos Nunc ruis apposito nivibus de monte solutis Et turpi crassas gurgite vol vis aquas Quid properasse juvat quid paiva dedisse quieti Tempora quid nocti conseruisse diem Si tamen hie standum si non datur artibus ullis Ulterior nostro ripa premenda pedi Nunc ego quas habuit pennas Danae'ius heros Terribili densum quum tulit angue caput Nunc opto currum de quo Cerealia primum Semina venerunt in rude missa solum Prodigiosa loquor veterum mendacia vatum Non tulit haec unquam nec feret ulla dies
Further information
For further information about this page, please click here to contact us ›