Calendar: 1869-1870 Page 501
Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.
Page content
GENERAL LITERATURE AND SCIENCE 503 Anne magis Siculi gemuerunt a2ra juvenci Aut magis auratis pendens laquearibus ensis Purpureas subter cervices terruit Imus Imus prsecipites quam si sibi dicat et intus Palleat int'elix quod proxima nesciat uxor Dixit publice data drachmarum ccvi millia Dixit tantum nihil ostendit nihil protulit sed adjunxit id quod certe quoniam erat domesticum docere debuit se privatim drachmarum ccvi millia dedisse Quantum sibi ablatum homo impudentissimus dicit tantum nunquam est ausus ut haberet optare Ab Sextilio dicit se dedisse et suis fratribus Potuit dare Sextilius nam fratres quidem consortes sunt mendicitatis Audiamus igitur Sextilium fratres denique ipsi prodeant quam volent impudenter mentiantur et quod nunquam habuerunt dedisse se dicant tamen aliquid fortasse coram product dicent in quo reprebendantur -Non deduxi inquit Sextilium -Cedo tabulas -Non deportavi -Fratres saltern exhibe -Non denun- tiavi -Quod ergo unus Asclepiades fortuna egens vita turpis existimatione damnatus impudentia atque audacia fretus sine tabulis sine auctore jecerit id nos quasi crimen aut testimonium pertimescamus Idem laudationem quam nos ab Acmonensibus Flacco datam proferebamus falsam esse dicebat cujus quidem laudationis jactura exoptanda nobis fuit Nam ut signum pub- licum inspexit praeclarus iste auctor sua3 civitatis solere suos cives ceterosque Graecos ex tempore quod opus sit obsignare dixit Tu vero tibi habeto istam laudationem Nec enim Acmo- nensium testimonio Flacci vita et dignitas nititur Porrectum magno magnum spectare catino Vellem ait Harpyiis gula digna rapacibus At vos Praesentes Austri coquite horum obsonia Quamquam Putet aper rhombusque recens mala copia quando jEgrum sollicitat stomachum cum rapula plenus Atque acidas mavult inulas Necdum omnis abacta Pauperies epulis regum nam vilibus ovis Nigrisque est oleis hodie locus Haud ita pridem Gallon prasconis erat acipensere mensa Iufamis Quid turn rhombos minus SBquora alebant
Further information
For further information about this page, please click here to contact us ›