Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1868-1869-494

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

496 GENERAL LITERATURE AND SCIENCE translate into nglfei Anseris ante ipsum magni jecur anseribus par Altilis et flavi dignus ferro Meleagri Futnat apev post hutic tradentur tubera si ver Tunc erit et facient optata tonitrua ccenas Majores Tibi habe frumentum Alledius inquit Ο Libye disjunge boves dum tubera mittas Structorem interea ne qua indignatio desit Saltantem spectes et chironomonta volanti Cultello donee peragat dictata magistri Omnia nec minimo sane discrimine refert Quo gestu lepores et quo gallina secetur Duceris planta velut ictus ab Hercule Cacus Et ponere foras si quid tentaveris unquam Hiscere tanquam habeas tria nomina Quando propinat Virra tibi sumitque tuis contacta labellis Pocula quis vestrum temerarius usque adeo quis Perditus ut dicat regi Bibe Plurima sunt quae Non audent homines pertusa dicere isena Juv 114-131 Cognoscite nunc qUie potestas decemviris et quanta detur Primum lege curiata decemviros ornat Jam hoc inauditum et plane novo more uti curiata lege magistratus detur cui nullis comitiis ante sit datus Earn legem ab eo praetore qui sit primus factus ferri jubet At quomodo Ut ii decemviratum habeant quos plebs designaveiit Oblitus est nullos ab plebe designari Et is orbem terrarum constringit novis legibus qui quod in secundo capite scriptum est non meminit in tertio Atque hie perspicuum est quid juris majoribus acceperitis quid ab hoc tribune plebis vobis relinquatur Majores de omnibus magistratibus bis vos sententiam ferre voluerunt Nam quum centuriata lex censoribus ferebatur quum curiata ceteris patriciis magistratibus turn iterum de eisdem judicabatur ut esset reprehendendi potestas si populum beneficii sui pceniteret Nunc quia prima ilia comitia tenetis centuriata et tributa curiata tantum auspiciorum causa remanserunt Hie autem
ARCHIOS™ | Total time:0.0475 s | Source:cache | Platform: NX