Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1867-1868-450

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

THEOLOGICAL DEPARTMENT 451 propter sati sint ut pestiferis et nocentibus refugere dic tur nee eos ulla ex parte contingere Anirnantium vero quanta varietas est quanta ad earn rem vis ut in suo quaeque genere permaneant Quarum alise coriis tectae sunt alias villis vestitie aliee spinis liirsutae pluma alias alias squama videmus obductas alias esse cornibus armatas alias habere effugia pennarum Pastum autem animantibus large et copiose natura eum qui cuique aptus erat comparavit Enumerare possum ad eum pastum capessen- dum conficiendumque quae sit in figuris animantium et quam sobers subtilisque deseriptio partium quamque admirabilis fabrica membrorum Omnia enim qu quidem intus inclusa sunt ita 11ata atque ita locata sunt ut nihil eorum supervacaneum sit nihil ad vitam retinendam non necessarium fi Ut fides igitur et tibias eorum caussa factas dicendum est qui illis uti passant sic ea quae dixi iis solis confitendum est esse parata qui utuntur nec si quae bestiaa furantur aliquid ex iis aut rapiunt illarum quoqtie caussa ea nata esse dicemus Neque enim homines murium aut formicarum caussa frumentum condunt sed conjugum et liberorum et f'amiliarum suarum Jtaque bestise furtim ut dixi fruuntur domini palam et libere Homi- num igitur caussa eas rerum copias comparatas esse fatendum est nisi forte tanta ubertas et varietas pomorum eorumque jucundus non gustatus solum sed odoratus etiam et aspectus dubitationem afFert quin hominibus solis ea natura donaverit Tantumque abest ut haec bestiarum etiam caussa parata sint ut ipsas bestias hominum gratia generates esse videamus Quid enim oves aliud afferunt nisi ut earum villis confectis atque contextis homines vestiantur Quae quidem neque ali neque sustentari neque ullum fructum edere ex se sine cultu homiiium et curatione possent Canum vero tam fida custodia tamque amans dominorum adulatio tantumque odium in externos et tam incredibilis ad investigandum sagacitas narium tanta alac- ritas in venando quid significat aliud nisi se ad hominum com- moditates esse generatos
ARCHIOS™ | Total time:0.0378 s | Source:cache | Platform: NX