Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1867-1868-440

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

theological department 441 EXAMINATION FOR CERTIFICATES Lent Term 1867 -CransSlate into £nglfai Prseclare ergo Aristoteles si essent inquit qui sub terra semper habitavissent bonis et illustribus domiciliis quae essent ornata signis atque picturis instructaque rebus iis omnibus quibus abundant ii qui beati putantur nec tamen exissent um- quam supra terram accepissent autem fama et auditione esse quoddam numen et vim deorum deinde aliquo tempore pate- factis terrae faucibus ex illis abditis sedibus evadere in base loca qu£e nos incolimus atque exire potuissent quum repente terram et maria ceelumque vidissent nubium magnitudinem ventorumque vim cognovissent aspexissentque solem ejusque turn magnitu- dinem pulchritudinemque turn etiam efficientiam cognovissent quod is diem efficeret toto cselo luce diffusa quum autem terras nox opacasset turn caelum totum cernerent astris distinctum et ornatum lunaeque luininum varietatem turn crescentis turn senescentis eorumque omnium ortus et occasus atque in omni asternitate ratos immutabilesque cursus haec quum viderent profecto et esse deos et ha2c tanta opera deorum esse arbitra- rentur Atque haec quidem ille Nos autem tenebras cogitenius tantas quantae quondam eruptione vEtnieorum ignium finitimas regiones obscuravisse dic tur ut per biduum nemo hominem homo agnosceret quum autem tertio die sol illuxisset turn ut revixisse sibi viderentur Quod si hoc idem ex aeternis tenebris contingeret ut subito lucem aspiceremus quaenam species caeli videretur Sed assiduitate quotidiana et consuetudine oculorum assuesc animi neque admirantur neque requirunt rationes earum rerum quas semper vident proinde quasi novitas nos magis quam magnitudo rerum debeat ad exquirendas caussas excitare Quis enim hunc hominem dixerit qui quum tarn certos caeli motus tarn ratos astrorum ordines tamque omnia inter se connexa et apta viderit neget in his ullam inesse ra- tionem eaque casu fieri dicat quae quanto consilio gerantur nullo consilio assequi possumus Scite enim Chrysippus ut clypei caussa involucrum vagi-
ARCHIOS™ | Total time:0.0344 s | Source:cache | Platform: NX