Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1867-1868-431

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

432 THEOLOGICAL DEPARTMENT ob easque causas aptior ad sensus commovendos quam hie noster calor quo hsec quae nota nobis sunt retinentur et vigent Absurdum est igitur dicere quum homines bestiaeque hoc calore teneantur et propterea moveantur ac sentiant mundum esse sine sensu qui integro et puro et libero eodemque acerrimo et mobi- lissimo ardore teneatur praesertim quum is ardor qui est mundi non agitatus ab alio neque externo pulsu sed per se ipse ac sua sponte moveatur Nam quid potest esse mundo valentius quod peliat atque moveat calorem eum quo ille teneatur Id quoque damus et libenter quidem Virtutem autem sine ratione constare non posse Conveniat id quoque necesse est Adjungis necrationem esse nisi in hominis figura Quern tibi hoc daturum putas Si enim ita esset quid opus erat te gradatim istuc pervenire sumpsisses tuo jure Quid autem est istuc gradatiin Nam beatis ad virtutem virtute ad rationem video te venisse gradibus ratione ad humanam figuram quo modo accedis Pneeipitare istuc quidem est non descendere Nec vero intelligo cur maluerit Epicurus deos hominum similes dicere quam homines deorum Quaeres quid intersit Si enim hoc illi simile sit esse illud huic Video Sed hoc dico non ab bominibus formae fignram venisse ad deos di enim semper fnerunt nati numquam sunt si quideni aeterni sunt futuri at homines nati ante igitur humana forma quam homines ea qua erant forma di immortales Non ergo illorum humana forma sed nostra divina dicenda est Verum hoc qnidem ut voletis illud quaero quae fuerit tanta fortuna-nihil enim ratione in rerum natura factum esse vultis -sed tamen quis iste tantus casus unde tam felix concursus atomorum ut repente homines deorum forma nascerentur Semina deorum decidisse de csdIo putamus in terras et sic homines patrum similes exstitisse Vellem diceretis deorum cognationem agnoscerem non invitus Nihil tale dicitis sed casu esse factum ut essemus similes deorum Et nunc argumenta quaerenda sunt quibus hoc refellatur Utinam tam facile vera invenire possem quam falsa convincere
ARCHIOS™ | Total time:0.2354 s | Source:database | Platform: NX