Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1866-1867-516

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

518 THE SCHOOL Et sola in sicca secum spatiatur arena Ne noctuma quidem carpentes pensa puellse' Nescivere hyemem testa cum ardente viderent Scintillare oleum et putres concrescere fungos Nec minus ex imbri soles et aperta serena Prospicere et certis poteris cognoscere signis Nam neque turn stellis acies obtusa videtur Nec fratris radiis obnoxia surgere Luna Tenuia nec lanae per ccelum vellera ferri Arguto conjux percurrit pectine telas Aut dulcis musti Vulcano decoquit humorem Et foliis undam tepidi despumat aheni II Translate Vento mixtus imber quum ferretur in ipsa ora primo quia aut arma omitteuda erant aut contra enitentes vortice intorti adflige- bantur constitere dein quum jam spiritum includeret nec reciprocare animam sineret aversi vento parumper consedere Turn vero ingenti sono coelum strepere et inter borrendos fra- gores micare ignes capti auribus et oculis metu omnes torpere Tandem effuso imbre quum eo magis accensa vis venti esset ipso illo quo deprehensi erant loco castra ponere necessarium visum est Id vero laboris velut de integro initium fuit nam nec explicare quidquam nec statuere poterant nec quod statu- turn esset manebat omnia perscindente vento et rapiente et mox aqua levata vento quum super gelida montium juga con- creta esset tantum nivosae grandinis dejecit ut omnibus omissis procumberent homines tegminibus suis magis obruti quam tecti tantaque vis frigoris insecuta est ut ex ilia miserabili hominum jumentorumque strage quum se quisque adtollere ac levare vellet diu nequiret quia torpentibus rigore nervis vix flectere artus poterant deinde ut tandem agitando sese movere ac recepere animos et raris locis ignis fieri est cceptus ad alienam opem quis- que inops tendere III Translate Consul perculsis omnibus ipse satis ut in trepida re impa- vidus turbatos ordines vertente se quoque ad dissonos clamores
ARCHIOS™ | Total time:0.1904 s | Source:database | Platform: NX