Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1866-1867-415

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

417 EXAMINATION PAPERS ijtologtcal Bepartment EXAMINATION FOR CERTIFICATES Michaelmas Teem 1865 -EraitSlatt into naltiSij Cum poetarum autem errore conjungere licet portenta mago- rum iEgyptiorumque in eodem genere dementiam turn etiam vulgi opinianes quae in maxima inconstantia veritatis ignoratione versantur Ea qui consideret quam inconsulte ac temere dican- tur venerari Epicurum et in eorum ipsorum numero de quibus haec quaestio est habere debeat Solus enim vidit primum esse deos quod in omnium animis eorum notionem impressisset ipsa natura Quae est enim gens aut quod genus hominum quod non habeat sine doctrina anticipationem quamdam deorum quam appellat πρνληκιν Epicurus id est anteceptam animo rei quamdam informationem sine qua nec intelligi quidquam nec quaeri nec disputari potest Cujus rationis vim atque utilitatem ex illo caelesti Epicuri de regula et judicio volumine accepimus Quod igitur fundanientum hujus qucestionis est id praeclare jactum videtis Quum enim non instituto aliquo aut more aut lege sit opinio constituta maneatque ad unum omnium firma consensio intelligi necesse est esse deos quoniam insitas eorum vel potius innatas cognitiones hahemus De quo autem omnium natura consentit id veruin esse necesse est Esse igitur deos confitendum est Quod quoniam fere constat inter omnes non philosophos solum sed etiam indoctos fateamur constare illud
ARCHIOS™ | Total time:0.2200 s | Source:database | Platform: NX