Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1865-1866-522

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

524 GENERAL LITERATURE AND SCIENCE susceperit ut amicorum controversies causasque tueatur laboran- tibus succurrat asgris medeatur afflictos excitet hunc in minimis tenuissimisque rebus ita labi ut aliis miserandus aliis irridendus esse videatur Equidem propinquum nostrum Crassum ilium Divitem quum multis aliis in rebus elegantem hominem et ornatum turn praecipue in hoc efferendum et laudandum puto quod quum Scaevolie frater esset solitus est ei persaepe dicere neque ilium in jure civili satis illi arti facere posse nisi dicendi copiam assumpsisset quod quidem hie qui mecum consul fuit filius ejus est consecutus neque se ante causas amicorum tractare atque agere ccepisse quam jus civile didicisset -Cicero de Oratore II -Cranirtati into CBnglisi Posito ubique hello magna pars Senatus extremum discriinen adiit profecta cum Othone ab urbe dein Mutinas relicta Illuc adverse de praelio allatum sed milites ut falsum rumorem aspernantes quod infensum Othoni Senatum arbitrabantur custodire sermones vultum habitumque trahere in deterius con- viciis postremo ac probris causam et initium caedis quaerebant cum alius insuper metus Senatoribus instaret ne praevalidis jam Vitellii partibus cunctanter excepisse victoriam crederentur ita trepidi etutrimque anxii coeunt nemo privatim expedite consilio inter multos societate culpse tutior Onerabat paventium curas Ordo Mutinensis arma et pecuniam offerendo appellabatque Patres Conscriptos intempestivo honore Notabile jurgium inde fuit quo Licinius Caacina Marcellum Eprium 'ut ambigua disserentem invasit Nec ceteri sententias aperiebant sed invisum memoria delationum expositumque ad invidiam Marcelli nomen irritaverat Caecinam ut novus adhuc et in Senatum nuper ascitus magnis inimicitiis claresceret Moderatione meliorum diremti Et rediere omnes Bononiam rursus consiliaturi simul medio temporis plures nuntii spera- bantur Bononiae divisis per itinera qui recentissimum quem- que percunctarenlur interrogatus Othonis libertus causam digressus habere se suprema ejus mandata' respondit 'ipsum
ARCHIOS™ | Total time:0.2454 s | Source:database | Platform: NX