Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1864-1865-588

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

590 THE SCHOOL Speluncje vivique lacus at frigida Tempe Mugitusque boum mollesque sub arbore somni Non absunt illic saltu9 ac lustra ferarum Et patiens operum exiguoque adsueta juventus Sacra deum sanctique patres extrema per illos Justitia excedens terris vestigia fecit Me vero primum dulces ante omnia Musae Quarum sacra fero ingenti percussus amore Accipiant coelique vias et sidera monstreht Defectus solis varios lunaeque labores Unde tremor terris qua vi maria alta tumescent Objicibus ruptis rursusque se ipsa residant Quid tantum Oceano properent se tingere soles Hiberni vel quae tardis mora noctibus obstet Sin has ne possim natura accedere partes Frigidus obstiterit circum prascordia sanguis Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes Flumina amem silvasque inglorius ubi campi Spercheosque et virginibus bacchata Lacaenis Taygeta qui me gelidis in vallibus Haemi Sistat et ingenti ramorum protegat umbra Felix qui potuit rerum cognoscere caussas Atque metus omnes et inexorabile fatum Subjecit pedibus strepitumque Acherontis avari Fortunatus et ille deos qui novit agrestes Panaque Silvanumque senem Nymphasque serores Ilium non populi fasces non purpura regum Flexit et infidos agitans discordia fratres Aut conjurato descendens Dacus ab Istro Non res Romanae perituraque regna neque ille Aut doluit miserans inopem aut invidit habenti Give some particulars of the life of Virgil and of Maecaenas
ARCHIOS™ | Total time:0.0391 s | Source:cache | Platform: NX