Calendar: 1864-1865 Page 584
Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.
Page content
586 THE SCHOOL Ita per variam fortunam diei majore parte exacta quum in castra reditum esset Minucius convocatis militibus Stepe ego inquit audivi milites eum primum esse virum qui ipse consulat quid in rem sit secundum eum qui bene monenti obediat qui nec ipse consulere nec alteri parere sciat eum extremi ingenii esse Nobis quoniam prima animi ingeniique negata sors est secundum ac mediam teneamus et dum im- perare discimus parere prudent in animum inducamus Castra cum Fabio jungamus ad praetorium ejus signa quum tuleri- mus ubi ego eum patrem appellavero quod beneficio ejus erga nos ac majestate ejus dignum est vos milites eos quorum vos modo arma dextraeque texerunt patronos salutabitis et si nihil aliud gratorum certe nobis animorum gloriam dies hie dederit Signo dato conclamatur inde ut colligantur vasa Profecti et agmine incedentes ad dictatoris castra in admirationem et ipsum et omnes qui circa erant converterunt Ut constituta sunt ante tribunal signa progressus ante alios magister equituin quum patrem Fabium appellasset circumfusosque militum ejus patronos totum agmen consalutasset Parentibus inquit dictator ineis quibus te modo nomine quo fando possum aequavi vitam tantum debeo tibi quum meam salutem turn omnium horum Itaque plebeiscitum quo oneratus magis quam honoratus sum primus antiquo abrogoque et quod tibi mihique quod exer- cituique tuo conservato ac conservatori sit felix sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo Tu quseso placatus me magistri equitum lies ordines suos quemque tenere jubeas Turn dextrae interjunctse militesque concione dimissa notis ignotisque benigne atque bospitaliter invitati laetusque dies ex admodum tristi paullo ante ac prope exsecra- bili factus Romae ut est perlata fama rei gestae deinde uteris non magis ipsorum imperatorum quam vulgo militum ex utroque exercitu atfirmata pro se quisque Maximum laudibus in ccelum ferre Par gloria apud Hannibalem hostesque Poenos erat ac turn demum sentire cum Romanis atque Italia helium esse Nam biennio ante adeo et duces Romanos et milites spreverant ut vix cum eadem gente bellum esse crederent cujus terribilem earn famam patribus accepissent Hannibalem quoque ex acie re-
Further information
For further information about this page, please click here to contact us ›