Calendar: 1864-1865 Page 583
Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.
Page content
THE SCHOOL 585 tura locus jam ante praeceps recenti terrae lapsu in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat Ibi veluti quum ad finem viae equites constitissent miranti Hannibali quae res moraretur agmen nuntiatur rupem inviam esse Digressus deinde ipse ad locum visendum Haud dubia res visa quin per invia circa nec trita antea quamvis longo ambitu circumduceret agmen Ea vero via insuperabilis fuit Nam quum super veterem nivem intactam nova modicae altitudinis esset molli nec praealtae nivi facile pedes ingredientium insistebant Ut vero tot hominum jumentorumque incessu dilapsa est per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis nivis ingrediebantur Tietra ibi luctatio erat ut lubrica glacie non recipiente vestigium et in prono citius pedes fallente ut seu manibus in assurgendo seu genu se adjuvissent ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent nec stirpes circa radicesve ad quas pede aut maim quisquam eniti posset erant ita in levi tantum glacie tabidaque nive volu- tabantur Jumenta secabant interdum etiam tamen infimam ingredientia nivem et prolapsa jactandis gravius in connitendo ungulis penitus perfringebant ut pleraque velut pedica capta haererent in durata et alte concreta glacie Tandem nequicquam jumentis atque hominibus fatigatis castra in jugo posita aegerrime ad id ipsum loco purgato tan- turn nivis fodiendum atque egerendum fuit Inde ad rupem minuendam per quam unam via esse poterat milites ducti quum caedendum esset saxum arboribus circa immanibus de- jectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt eamque quum et vis venti apta faciendo igni coorta esset succendunt ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt Ita torridam incen- dio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis clivos ut non jumenta solum sed elephanti etiam deduct possent Quad riduum circa rupem consumptum jumentis prope fame absump- tis nuda enim fere cacumina sunt et si quid est pabulii obruunt nives Inferiora valles et apricos quosdam colles babent rivosque prope silvas et jam humano cultu digniora oca Ibi jumenta in pabulum missa et quies muniendo fessis hominibus data triduo Inde ad planum descensum est et jam locis mol- lioribus et accolarum ingeniis
Further information
For further information about this page, please click here to contact us ›