Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1863-1864-562

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

562 THE SCHOOL Pressa tuis balanus capillis Jamdudum apud me est Eripe te morse Ne semper udum Tibur et iEsulse Declive contempleris arvum et Telegoni juga parricidae Fastidiosam desere copiam et Molem propinquam nubibus arduis Omitte mirari beatae Fumum et opes strepitumque Romae Plerumque gratae divitibus vices Mundaeque parvo sub are pauperum Coenae sine aulasis et ostro Sollicitam explicuere frontem Jam clarus occultum Andromedee pater Ostendit ignem jam Procyon furit Et Stella vesani Leonis Sole dies referente siccos Jam pastor umbras cum grege languido Rivumque fessus quaerit et horridi Dumeta Silvani caretque Ripa vagis taciturna ventis Tu civitatem quis deceat status Curas et Urbi sollicitus times Quid Seres et regnata Cyro Bactra parent Tanaisque discors Prudens futuri temporis exitum Caliginosa nocte premit deus Ridetque si mortalis ultra Fas trepidat Quod adest memento Componere sequus cetera fluminis Ritu feruntur nunc medio aequore Cum pace delabentis Etruscum In mare nunc lapides adesos Stirpesque raptas et pecus et domos Volventis una non sine montium Clamore vieinaeque silvae Cum fera diluvies quietos Irritat amnes Ille potens sui Laetusque deget cui licet in diem
ARCHIOS™ | Total time:0.0405 s | Source:cache | Platform: NX