Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1863-1864-506

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

506 DIVINITY SCHOLARSHIP mum appellasse in alienas Ecclesias jus et autoritatem sibi usurpasse ab omni se civili potestate exemisse bella gessisse principes inter se commisisse in aurata sella corona lemniscata apparatu Persico regali sceptro aureo diademate lucentibus gemmis in hominum nobilium cervicibus equitasse Hiec scilicet Petrus olim Romae fecit eaque successoribus suis quasi per maims tradidit Statim ab initio rerum Ecclesia Dei coepta est propagari eaque instructa coelesti verbo quod Deus ipse fuderat ab ore suo instructa sacris cairemoniis instructa Spiritu Dei instructa patri- archis et propbetis atque ita continuata est ad ea usque tempora cum Christus sese ostenderet in came Sed ο Deum immortalem quoties ea interim et quam horri- biliter obscurata atque imminuta est Ubi enim ea turn fuit cum omnis caro contaminasset viam suam super terrain Ubi ea fuit cum ex omni mortalium numero octo tantum essent homines et ne illϊ quidem omnes casti ac pii quos Deus com- muni clade atque interitu vellet esse superstites Cum Elias propheta ita lugubriter et acerbe quereretur se solum ex omni terrarum orbe relictum esse qui Deum vere et rite coleret cumque Esaias diceret argentum populi Dei hoc est Ecclesia factum esse scoriam et civitatem earn qua aliquando fidelis fuerat factam esse meretricem et in ea capite usque ad calcem in toto corpore nihil esse integrum aut cum Christus diceret domum Dei Pharisaeis et sacerdotibus factam esse speluncam latronum Scilicet Ecclesia ut ager frumentarius nisi exaretur nisi subigatur nisi colatur nisi curetur pro tritico carduos et lolium et urticas proferet Itaque Deus subinde misit prophetas et apostolos postremo etiam Christum suum qui populum in viam reducerent et Ecclesiain vacillantem in integrum instau- rarent State briefly the nature of the heresies referred to in the following passage Ex illo sc verbo Christi nos solo omne genus veterum haere- ticorum quos isti nos aiunt ab inferis revocasse coudemnamus et Arianos Eutycbianos Marcionitas Ebionaeos Valentinianos Carpocratianos Tatianos Novatianos impios et perditos pronunciamus
ARCHIOS™ | Total time:0.0507 s | Source:cache | Platform: NX