Calendar: 1862-1863 Page 497
Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.
Page content
496 divinity scholarship quod sestimari potest minus est et oculis quibus occupatur et manibus quibus contaminatur et sensibus quibus invenitur Quod vero immensum est soli sibi notum est Hoc est quod deum sestimart facit dum aestimari non capit Ita eum vis magnitudinis et notum hominibus obiicit et ignotum Et haec est summa delicti nolentium recognoscere quern ignorare non possunt Vultis ex operibus ipsius tot ac talibus quibus continemur quibus sustine- mur quibus oblectarnur etiam quibus exterremur vuhis ex animae ipsius testimonio comprobemus Qua licet carcere corporis pressa licet institutionibus pravis circumscripta licet libidinibus ac concupiscentiis evigorata licet falsis diis exancillata cum tamen resipiscit ut ex crapula ut ex somno ut ex aliqua valetu- dine et sanitatem suam patitur deum nominat hoc &010 nomine quia proprio dei veri deus magnus deus bonus et quod deus dederit omnium vox est Judicem quoque contestatur ilium deus videt et deo commendo et deus milii reddet Ο testi- monium animae naturaliter Cliristianae Denique pronuntians haec non ad Capitolium sed ad coelum rescipit Novit enim sedem dei vivi ab illo et inde descendit Sed alio quoque injuriarum titulo postulamur et infructuosi in negotiis dicimur Quo pacto homines vobiscum degentes ejusdem victus habitus instructus ejusdem ad vitam necessitatis Neque enim Brachmanae aut Indorum gymnosophistae sumus silvlcolae et exules vitee Meminimus gratiam nos debere deo domino creator nullum fructum operum ejus repudiamus plane temperamus ne ultra modum aut perperam utamur Itaque non sine foro non sine macello non sine balneis tabernis officinis stabulis nundinis vestris ceterisque commerciis cobabitamus in hoc seculo Navigamus et nos vobiscum et militamus et rusti- camur et mercamur proinde miscemus artes operas nostras publicamus usui vestro Quomodo infructuosi videamur negotiis vestris cum quibus et de quibus vivimus non scio Sed si cere- monias tuns non frequento attamen et ilia die homo sum Non lavo sub noctem Satumalibus ne et noctem et diem perdam attamen lavo et debita bora ct salubri quiE mihi et calorem et sanguinem servet rigere et pallere post lavacrum mortuus pos- sum Non in publico Liberalibus discumbo quod bestiariis supre-
Further information
For further information about this page, please click here to contact us ›