Calendar: 1860-1861 Page 467
Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.
Page content
468 GENERAL LITERATURE AND SCIENCE turn argentum fisco vel serario adtinebatur Ad hoc senatus praescripserat duas quisque foenoris partes in agris per Italiam conlocaret Sed creditores in solidum adpellabant nec decorum adpellatis minuere fidem Ita primo concursatio et preces dein strepere praetoris tribunal eaque quae remedio quaesita venditio et emptio in contrarium mutari quia foeneratores omnem pecu- niam mercandis agris condiderant Copiam vendendi secuta vilitate quanto quis obaeratior aegrius distrahebant multique fortunis provolvebantur eversio rei Familiaris dignitatem ac famam praeceps dabat donee tulit opem Caesar disposito per mensas millies sestertio factaqne mutuandi copia sine usuris per triennium si debitor populo in duplum praediis cavisset Sic refecta fides et paullatim privati quoque creditores reperti Neque emptio agrorum exercita ad formam senatusconsulti acribus ut ferme talia initiis incurioso fine Uno in genere relinqui videbatur vocis suffragium quod ipse Cassius exceperat perduellionis Dedit huic quoque judicio Caelius tabellam doluitque quoad vixit se ut opprimeret Popilium nocuisse reipublicae Et avus quidem noster singu- lari virtute in hoc municipio quoad vixit restitit Gratidio cujus in matrimonio sororem aviam nostram habebat ferenti legem tabellariam excitabat enim fluctus in simpulo ut dicitur Gratidius quos post Alius ejus Marius in jEgaeo excitavit mari Ac nostro quidem quum res esset ad se delata Scaurus consul Utinam inquit Cicero isto animo atque virtute in summa republica nobiscum versari quam in municipali maluisses Fictilibus crevere Deis haec aurea templa Nec fuit opprobrio facta sine arte casa Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat Et Tiberis nostris advena bubus erat Qua gradibus domus ista Remi se sustulit olim Unus erat fratrum maxima regna focus Curia praetexto quae nunc nitet alta senatu Pellitos habuit rustica corda patres Buccina cogebat priscos ad verba Quirites Centum illi in prato sa pe senatus erant Nec sinuosa cavo pendebant vela theatro Pulpita solennes non oluere crocos
Further information
For further information about this page, please click here to contact us ›