Calendar: 1860-1861 Page 434
Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.
Page content
EXAMINATION PAPERS fjeologt'tal Bepattnunt EXAMINATION FOE CERTIFICATES Christmas 1859 -CranSlatr into ffingltai Non autem adserit Scriptura nisi Catholicam fidem rebus praeteritis et futuris et praesentibus Praeteritorum narratio est futurorum praenuntiatio praesentium demonstratio Sed omnia haec ad eandem caritatem nutriendam atque corroborandam et cupiditatem vincendam atque exstinguendam valent Caritatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsuni et se atque proximo propter Deum cupiditatem autem motum animi ad fruendum se et proximo et quolibet corpore non propter Deum Quod autem agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum et corpus suum flagitium vocatur quod autem agit ut alteri noceat facinus dicitur Et haec sunt duo genera omnium pecca- torum sed flagitia priora sunt Quae quum exinaniverint animum et ad quandam egestatem perduxerint in facinora prosi- litur quo removeantur impedimenta flagitiorum aut adjumenta quaerantur Item quod agit caritas quo sibi prosit utilitas est quod autem agit ut prosit proximo beneficentia nominatur hie praecedit utilitas quia nemo potest ex eo quod non hahet prodesse alteri Quanto autem magis regnum cupiditatis de- struitur tanto caritatis augetur -August de Doct Christ III £ £
Further information
For further information about this page, please click here to contact us ›