Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1859-1860-488

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

THE SCHOOL 489 rei pnblicas vulnera inflixit Qui si calamitosissimus fuisset tamen misericordia dignior quam contumelia et cum gloria potius esse conjunctus quam cum probro putaretur atque ille dolor meus dumtaxat vestrum quidem scelus ac dedecus habe- retur Quum vero forsitan hoc quod dicturus sum mirabile auditu esse videatur sed certe id dicam quod sentio quum tantis vobis Patres conscripti beneficiis aiFectus sim tantisque honoribus non modo illam calamitatem esse non duco sed si quid mihi potest re publica esse sejunctum quod vix potest privatim ad meum nomen augendum optandam duco mihi fuisse illam expetendamque fortunam Atque ut tuum laetissimum diem cum tristissimo meo conferam utrum tandem bono viro et sapienti optabilius putas sic exire patria ut omnes sui cives salutem incolumitatem reditum precentur quod mihi accidit an quod tibi proficiscenti evenit ut omnes exsecrar-entur male precarentur unam tibi illam viam et perpetuam esse vellent Mihi medius fidius in tanto omnium mortalium odio justo prae- sertim et debito quaevis fuga potius quam ulla provincia esset optatior Atque ut duorum Epicureorum similitudinem in re militari imperioque videatis Albucius quum in Sardinia triumphasset Romae damnatus est Hie quum similem exitum exspectaret in Macedonia tropaea posuit eaque quae bellicae laudis victoriaeque omnes gentes insignia et monumenta esse voluerunt noster hie praeposterus imperator amissorum oppidorum caesarum legionum provinciae praesidio et reliquis militibus orbatae ad sempiternum dedecus sui generis et nominis funesta indicia constituit idem- que ut esset quod in basi tropaeorum inscribi incidique posset Dyrrhachium ut venit decedens obsessus est ab iis ipsis militibus quos paullo ante Torquato respondit beneficii causa ab 3e esse dimissos Quibus quum juratus affirmasset se quae deberentur postero die persoluturum domum se abdidit inde nocte intern- pesta crepidatus veste servili navem conscendit Brundisiumque vitavit et ultimas Hadriani maris oras petivit quum interim Dyrrhachii milites domum in qua istum esse arbitrabantur obsidere cceperunt et quum latere hominem putarent ignes circumdederunt Quo metu commoti Dyrrhachini profugisse noctu
ARCHIOS™ | Total time:0.0343 s | Source:cache | Platform: NX