Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1858-1859-462

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

464 THE SCHOOL FIRST CLASS SCHOLARSHIP -Ear Sinn Η Translate Igitur cupido Caesarem invadit solvendi suprema multibus ducique permoto ad miserationem omni qui aderat exercitu ob propinquos amicos denique ob casus bellorum et sortera hominum Praemisso Caecina ut occulta saltuum scrutaretur pontesque et aggeres bumido paludum et fallacibus campis impo- neret incedunt moestos locos visuque ac memoria deformes Prima Vari castra lato ambitu et dimensis principiis trium legionum manus ostentabant dein semiruto vallo humili fossa accisas iam reliquiae consedisse intelligebantur medio campi albentia ossa ut fugerant ut restiterant disiecta vel aggerata Adiacebant fragmina telorum equorumque artus simul truncis arborum antefixa ora lucis propinquis barbarae aras apud quas tribunos ac primorum ordinum centuriones mactaverant Et cladis eius superstites pugnam aut vincula elapsi referebant hie cecidisse legatos illic raptas aquilas primum ubi vulnus Varo adactum ubi infelici dextra et suo ictu mortem invenerit quo tribunali concionatus Arminius quot patibula captivis quae scrobes utque signis et aquilis per superbiam inluserit Igitur Romanus qui aderat exercitus sextum post cladis annum trium legionum ossa millo noscente alienas reliquias an suorum humo tegeret omnes ut coniunctos ut consanguineos aucta in hostem ira mcesti simul et infensi condebant Primum exstruendo tumulo cespitem Caesar posuit gratissimo munere in defunctos et praesentibus doloris socius Quod Tiberio haud pro- batum seu cuncta Germanici in deterius trahenti sive exercitum imagine caesorum insepultorumque tardatum ad prcelia et formi- dolosiorem hostium credebat neque imperatorem auguratu et vetustissimis caerimoniis praeditum attrectare feralia debuisse II Sed asstate iam adulta legionum aliae itinere terrestri in hibernacula remissae plures Caesar classi inpositas per flumen Amisiam Oceano invexit Ac primo placidum aequor mille navium remis strepere aut velis impelli mox atro nubium globo effusa grando simul varus undique procellis incerti fluctus pro-
ARCHIOS™ | Total time:0.0328 s | Source:cache | Platform: NX