Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1858-1859-413

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

GENERAL LITERATURE AND SCIENCE 415 Est etiam ille labor curandis vitibus alter Cui numquam exbausti satis est namque omne quotannis Terque quaterque solum scindendum glebaque versis Aeternilm frangenda bidentibus omne levandum Fronde nemus redit agricolis labor actus in orbem Atque in se sua per vestigia volvitur annus Ac jam olim seras posuit quum vinea frondes Frigidus et silvis aquilo decussit honorem Jam turn acer curas venientem extendit in annum Rusticus et curvo Saturni dente relictam Persequitur vitem attondens fingitque putandoj Primus humum fodito primus devec cremato Sarmenta et vallos primus sub tecta referto Postremus metito Bis vitibus ingruit umbra Bis segetem densis obduqunt sentibus berbae Durus uterque labor Laudato ingentia rura Exiguum colito Nec non etiam aspera rusci Vimina per silvam et ripis fluvialis arundo Caeditur incultique exercet cura salicti Jam vinctae vites jam falcem arbusta reponunt Jam canit extremos effoetus vinitor antes Sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus Et jam maturis metuendus Jupiter uvis ╬č fortunatos nimiilm sua 8i bona norint Agricolas quibus ipsa procul discordibus armis Fundit humo facilem victum justissima tellus Si non ingentem foribus domus alta superbis Mane salutantum bitit vomit aedibus undam Nec varios inhiant pulchra testudine postes Illusasque auro vestes Ephyre'iaque aera Alba neque Assyrio fucatur lana veneno Nec casia liquidi corrumpitur usus olivi At secura quies et nescia fallere vita Dives opum variarum at latis otia fundis Speluncae vivique lacus at frigida Tempe Mugitusque bourn mollesque sub arbore mni Non absunt illic saltus ac lustra ferarum Et patiens operum exiguoque adsueta juventus
ARCHIOS™ | Total time:0.2120 s | Source:database | Platform: NX