Calendar: 1856-1857 Page 396
Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.
Page content
THE SCHOOL 397 que remedium severitate quaesitum est Nec enim ut in aliis exercitibus primura alterumque delictum venia prosequebatur sed qui signa reliquerat statim capite poenas luebat Idque usu salubre et misericordia melius adparuit quippe pauciores ilia castra deseruere quam ea in quibus ignoscebatur ii Saepenumero in hoc ordine interfui cum contra instituta et leges majorum nova senatus decreta postularentur neque sum adversatus non quia dubitarem super omnibus nego- tiis melius atque rectius olim provisum et quae converterentur in deterius mutari sed ne nimio amore antiqui moris studium meum extollere viderer Simul quidquid hoc in nobis auctoritatis est crebris contradictionibus destruendum non existimabam ut ma- neret integrum si quando respublica consiliis eguisset Quod hodie evenit consulari viro domi suae interfecto per insidias ser- viles quas nemo prohibuit aut prodidit quamvis nondum con- cusso senatusconsulto quod supplicium toti families minitabatur Decernite hercule impunitatem At quem dignitas sua defendet cum praefectura urbis non profuerit quem numerus servorum tuebitur cum Pedianum Secundum quadringenti non protexerinto cui familia opem feret quae ne in metu quidem pericula nostra avertit An ut quidam fingere non erubesc injurias suas lutus est interfector quia de paterna pecunia transegerat aut avitum mancipium detrahebatur Pronuntiemus ultro dominum jure csesum videri iii Libet argumentaconquirere in eo quod sapientioribus de- liberatum est Sed et 8i nunc primum statuendum haberemus creditisne servum interficiendi domini animum sumpsisse ut non vox minax excideret nihil per temeritatem proloqueretur Sane consilium occuluit telum inter ignaros paravit num excubias transiret cuhiculi fores recluderet lumen inferret casdem pa- traret omnibus nesciis Multa sceleris indicia praeveniunt Servi si prodant possumus singuli inter plures tuti inter anxios postremo si pereundum sit non inulti inter nocentes agere Suspecta majoribus nostris fuere ingenia servorum etiam cum in agris aut domibus iisdem nascerentur caritatemque dominorum statim acciperent Postquam vero nationes in familiis habemus quibus diversi ritus externa sacra aut nulla sunt conluviem istam non nisi metu coercueris At quidam insontes peribunt
Further information
For further information about this page, please click here to contact us ›