Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1853-1854-299

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

EXAMINATION PAPERS fjeological Department EXAMINATION FOR CERTIFICATES Christmas 1802 -Cran$Iatton$ To be translated into English Sed infideles clamant et di Quomodo potest caro quae putrefacta dissolvitur aut in pulverem vertitur maris etiam in- terdum profundo sorbetur fluctibusque dispergitnr recolligi rursum et redintegrari in unum et corpus ex ea hominis reparari Ad quos primam iterum responsionem sermonibus Pauli faciamus dicentis eis Insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur Et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum tritici antalicnjns cseterorum seminum Dens autem dat illi corpus prout vult Qnod autem in seminibus quai tu in terram jacis per annos singulos fieri vides hoc in tua came quae lege Dei seminatur in terra futurum esse non credis Cur quasso tarn angustus et invalidus divinse potentiae aestimator es ut dispersum uniuscujusque carnis pulverem in suam rationem colligi et reparari posse non credas An non censeas cum videas quod etiam mortale ingenium demersas in profundum terrai metallorum venas rimatur et artificis oculus aurum videt in quo imperitus terram putat Haec cur non concedimus ei qui fecit hominem quando tantum is qui ab ipso factus est assequi potest Et cum auri esse propriam venam et argenti aliam aeris quoque longe disparem ferri ac plumbi diversam intra speciem terrae latere mortale deprehendat ingenium divina virtus invenire posse ac discernere non putabitur uniuscujusque carnis proprium sensum etiam si videatur dispersus
ARCHIOS™ | Total time:0.0337 s | Source:cache | Platform: NX