Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1852-1853-356

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

352 THE SCHOOL Virgil Cite passage from the Georgics applicable to thi point Give brief outline of the subjects of the 1st and 2d Books Translate Nec tamen hsec quum sint hominumque boumque labores Versando terrain expert nihil improbus anser Strymoniaeque grues et amaris in tuba fibris Officiunt aut umbra nocet Pater ipse colendi Haud facilem esse viam voluit primusque per artem Movit agros curis acuens mortalia corda Nec torpere gravi passus sua regna veterno Ante Jovem nulli subigebant arva coloni Ne signare quidem aut partiri limite campum Fas erat in medium quaerebant ipsaque tellus Omnia liberius nullo poscente ferebat Ille malum virus serpentibus addidit atris Praedarique lupos jussit pontumque moveri Mellaque decussit foliis ignemque removit Et passim rivis currentia vina repressit Ut varias usus meditando extunderet artes Paulatim et sulcis frumenti qua reret herham Ut silicis venis ahstrusum excuderet ignem Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas Navita turn stellis numeros et nomina fecit Pleiadas Hyadas claramque Lycaonis Arcton Turn laqueis captare feras et fallere visco Inventum et magnos canibus circumdare saltus Atque alius latum funda jam verberat amnem Alta petens pelagoque alius trahit humida Una Turn ferri rigor utque argutae lamina serrae Nam primi cuneis scindebant fissile lignum Turn variae venere artes labor omnia vicit Improbus et duns urguens in rebus egestas Prima Ceres ferro mortales vertere terram Instituit quum jam glandes atque arbuta sacrai Deficerent silvae et victum Dodona negaret Mox et fruineutis labor additus ut mala culmos
ARCHIOS™ | Total time:0.3310 s | Source:database | Platform: NX