Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1851-1852-352

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

356 THE SCHOOL Nos vero si quidem in voluptate sunt omnia longe multuuique superamur bestiis quibus ipsa terra fundit ex sese pastus varioa atque abundantes nihil laborantibus nobis autem aut vix aut ne vix quidem suppetunt multo labore quzerentibus Nec tamen ullo modo summum pecudis bonum et hominis idem mihi videri potest Quid enim tanto opus est instrumento in optimis artibus comparandis quid tanto concursu honestissimorum studiorum tanto virtutum comitatu si ea nullam ad aliam rem nisi ad voluptatem conquiruntur Ut si Xerxes quum tantis classibus tantisque equestribus et pedestribus copiis Hellesponto juncto Athone perfosso maria atnbulavisset terram navigasset si quum tanto impetu in Gneciam venisset causam quis ex eo qurereret tantarum copiarum tantique belli mel se auferre ex Hymetto voluisse diceret certe sine causa videretur tanta conatus sic nos sapientem plurimis et gravissimis artibus atque virtutibus instructum et ornatum non ut ilium maria pedibus peragrantem classibus montes sed omne coelum totamque cum universo marl terram mente complexum voluptatem petere si dicemus mellis causa dicemus tanta molitum Ad altiora qiuedam et magnifi- centiora mihi crede Torquate nati sumus nec id ex anim solum partibus in quibus inest memoria rerum innumerabilium in te quidem infinita inest conjectura consequentium non mul- turn divinatione difFerens inest moderator cupiditatis pudor inest ad humanam societatem justitke fida custodia inest in per- petiendis laboribus adeundisque periculis firma et stabilis doloris mortisque contemptio -ergo baec in animis tu autem etiam membra ipsa sensusque considera qui tibi ut reliquae corporis partes non comites solum virtutum sed ministri etiam videbun- tur Quod si in ipso corpore multa voluptati praeponenda sunt ut vires valetudo vejocitas pulchritudo quid tandem in animis censes in quibus doctissimi illi veteres inesse quiddam cceleste et divinum putaverunt Quod si esset in voluptate summum bonum ut dicitis optabile esset in maxima voluptate nullo intervallo interjecto dies noctesque versari quum omnes sensus dulcedine omni quasi perfusi moverentur Quis est autem tlignus nomine hominis qui unum diem totum velit esse in isto genere voluptatis Date and place of birth of Cicero
ARCHIOS™ | Total time:0.3353 s | Source:database | Platform: NX