Rollover or tap image to see magnified area.

  Item Reference: KCLCAL-1851-1852-351

Please note: The digitised calendars in this site have had their contents extracted using OCR (optical character recognition) and as a result, there may be occasional errors in the text. We are working on correcting these errors, but this may take some time.

Page content

THE SCHOOL οϋο tatur quod vitam adjuvet quo facilius id quod proposilum est summum bonum consequamur Clamat Epicurus is quern vos nimis voluptatibus esse deditum dicitis non posse jucunde vivi nisi sapienter boneste justeque vivatur nec sapienter honeste juste nisi jucunde Neque enim civitas in seditione beata esse potest nec in discordia dominorum domus quo minus animus se ipse dissidens secumque discordans gustare partem ullam liquidae voluptatis et libera potest Atqui pugnantibus et con- trariis studiis consiliisque semper utens nihil quieti videre nihil tranquilli potest Quod si corporis gravioribus morbis vitae jucunditas impeditur quanto magis animi morbis impediri necesse est Animi autem morbi sunt cupiditates immensae et inanes divitiarum gloriae dominationis libidinosarum etiam voluptatum Accedunt aegiitudines molestias maerores qui exedunt animos conficiuntque curis hominum non intelligentium nihil dolendum esse animo quod sit dolore corporis praesenti futurove sejunctum Nec vero quisquam stultus non horum morboruni aliquo laborat nemo igitur est non miser Accedit etiam mors quae quasi saxum Tantalo semper impendet turn superstitio qua qui est imbutus quietus esse nunquam potest Praeterea bona prasterita non meminerunt praesentibus non fruuntur futura modo expectant qua quia certa esse non possunt conficiuntur et angore et metu maximeque cruciantur quum sero sentiunt frustra se aut pecuniae studuisse aut imperils aut opibus aut gloriae Nullas enim consequuntur voluptates quarum potiendi spe inflammati multos labores magnosque sus- ceperant Ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut malevoli invidi difficiles lucifugi maledici monstrosi alii autem etiam amatoriis levitatibus dediti alii petulantes alii audaces protervi iidem intemperantes et ignavi nunquam in sententia permanentes quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiaa Igitur neque stultorum quisquam beatus neque sapientium non beatus Multoque hoc melius nos veriusque quam Stoici 111 enim negant esse quic- quam bonum nisi nescio quam illam umbram quod appellant honestum non tarn solido quam splendido nomine virtutem autem nixam hoc honesto nullam requirere voluptatem atque ad heate vivendum se ipsa esse contentam
ARCHIOS™ | Total time:0.2408 s | Source:database | Platform: NX